Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pauperi

Ex 22:25 Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.
Deut 15:8 sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.
Deut 15:11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ: idcirco ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.
Iob 30:25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
Ps 9:10 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
Ps 67:11 Animalia tua habitabunt in ea; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
Ps 71:13 Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet.
Prov 22:9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium.
Prov 22:22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta;
Prov 28:27 Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
Eccli 4:8 Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine.
Eccli 7:36 Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.
Eccli 14:13 Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.
Isa 25:4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
Ezech 16:49 Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ, sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant:
Iac 2:3 et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum: