Deut 15:9
|
Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.
|
Tob 4:7
|
Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
|
Prov 19:4
|
Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur.
|
Eccli 4:1
|
Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere.
|