Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pauper

Ex 30:15 Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
Lev 14:21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,
Lev 27:8 Si pauper fuerit, et æstimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote: et quantum ille æstimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit.
Deut 24:12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,
Deut 24:15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
I Reg 18:23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David: Num parum videtur vobis, generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis.
II Reg 12:1 Misit ergo Dominus Nathan ad David: qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper.
Ps 9:23 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
Ps 9:35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.
Ps 24:16 Respice in me, et miserere mei; quia unicus et pauper sum ego.
Ps 33:7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
Ps 39:18 Ego autem mendicus sum et pauper; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es; Deus meus, ne tardaveris.
Ps 48:3 quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.
Ps 68:30 Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me.
Ps 69:6 Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.
Ps 73:21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
Ps 85:1 Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
Ps 108:22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
Prov 12:9 Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.
Prov 13:7 Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
Prov 13:8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
Prov 14:20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
Prov 18:23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.
Prov 19:1 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.
Prov 19:22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
Prov 22:2 Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.
Prov 22:22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta;
Prov 28:3 Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.
Prov 28:6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.
Prov 28:11 Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum.
Eccles 4:13 Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum.
Eccles 6:8 Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?
Eccles 9:15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
Eccli 13:4 Dives injuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit.
Eccli 13:24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper.
Eccli 30:14 Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia.
Eccli 31:4 Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit.
Isa 32:7 Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
Zach 9:9 Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.
Mc 12:42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
Mc 12:43 et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
Lc 21:3 Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.
Iac 2:2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
Apoc 3:17 quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.