Gen 33:14
|
Præcedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.
|
Gen 40:10
|
in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere:
|
Ex 19:19
|
Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
|
Deut 7:22
|
ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ.
|
Idc 20:33
|
Omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulatim se aperire cœperunt,
|
I Reg 14:19
|
Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum: crescebatque paulatim, et clarius resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem: Contrahe manum tuam.
|
II Par 21:15
|
Tu autem ægrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies.
|
I Esd 4:22
|
Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.
|
Iob 14:19
|
lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes.
|
Prov 13:11
|
Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
|
Sap 12:8
|
Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
|
Eccli 19:1
|
Operarius ebriosus non locupletabitur: et qui spernit modica paulatim decidet.
|
II Mach 8:8
|
Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere propere, ad Ptolemæum ducem Cœlesyriæ et Phœnicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis.
|