Gen 27:44
|
habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
|
I Reg 18:27
|
Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem.
|
Ezech 12:16
|
Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.
|
I Mach 7:50
|
Et siluit terra Juda dies paucos.
|
I Mach 12:45
|
et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii: et conversus abibo: propterea enim veni.
|
II Mach 12:34
|
Quibus congressis, contigit paucos ruere Judæorum.
|
Mt 15:34
|
Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
|
Mc 6:5
|
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:
|
Mc 8:7
|
Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi.
|