Gen 30:25
|
Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.
|
Ruth 1:6
|
Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.
|
Esth 2:10
|
Quæ noluit indicare ei populum et patriam suam: Mardochæus enim præceperat ei, ut de hac re omnino reticeret:
|
Esth 2:20
|
necdum prodiderat Esther patriam, et populum suum, juxta mandatum ejus. Quidquid enim ille præcipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
|
Mt 13:54
|
Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes?
|
Mc 6:1
|
Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui:
|
Heb 11:14
|
Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
|