Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

patimur

Gen 42:21 et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.
Iudith 8:26 Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur,
II Mach 7:18 Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos hæc patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:
II Mach 7:32 Nos enim pro peccatis nostris hæc patimur.
I Cor 4:12 et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus:
II Cor 1:6 Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur:
II Cor 4:8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur:
II Cor 4:9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus: