Iob 17:15
|
Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat?
|
Prov 19:11
|
Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.
|
Eccles 8:12
|
Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
|
Sap 2:19
|
Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.
|
Eccli 2:4
|
Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe:
|
Eccli 2:21
|
Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,
|
Eccli 35:22
|
Et Dominus non elongabit: et judicabit justos, et faciet judicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum:
|
Eccli 41:4
|
defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam!
|
Ier 29:11
|
Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
|
Lc 18:7
|
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
|
Rom 2:7
|
iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:
|
Rom 5:3
|
Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:
|
Rom 8:25
|
Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus.
|
Rom 15:4
|
Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
|
Col 3:12
|
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:
|
I Tim 1:16
|
Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.
|
I Tim 6:11
|
Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
|
II Tim 3:10
|
Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
|
Heb 12:1
|
Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen:
|
Iac 1:3
|
scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
|
I Petr 3:20
|
qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.
|
II Petr 1:6
|
in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
|
Apoc 2:2
|
Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces:
|
Apoc 2:3
|
et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.
|
Apoc 2:19
|
Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.
|