Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

patientia

Iob 4:6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua? patientia tua et perfectio viarum tuarum?
Ps 9:19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem.
Ps 61:6 Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea;
Ps 70:5 quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea.
Eccli 3:9 In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,
Ier 15:15 Tu scis, Domine: recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me: noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium.
I Mach 8:3 et quanta fecerunt in regione Hispaniæ, et quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quæ illic sunt, et possederunt omnem locum consilio suo, et patientia:
Lc 8:15 Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
Lc 21:19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Rom 5:4 patientia autem probationem, probatio vero spem,
Rom 9:22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,
II Cor 6:4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
II Cor 12:12 signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.
Gal 5:22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
Eph 4:2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
Col 1:11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
II Thess 1:4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
II Thess 3:5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
II Tim 4:2 prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
Tit 2:2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:
Heb 6:12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.
II Petr 1:6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
Apoc 1:9 Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu: fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu:
Apoc 13:10 Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum.
Apoc 14:12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu.