Tob 2:12
|
Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job.
|
Rom 2:4
|
an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit?
|
Rom 15:5
|
Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum:
|
Iac 5:10
|
Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
|
Apoc 3:10
|
quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.
|