Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

patiens

Ex 34:6 Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
Lev 22:4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
Lev 26:43 quæ cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint.
Num 14:18 Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
Iudith 8:14 Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pœniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus:
Iob 19:7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet: vociferabor, et non est qui judicet.
Ps 7:12 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies?
Ps 85:15 Et tu, Domine Deus, miserator et misericors; patiens, et multæ misericordiæ, et verax.
Ps 144:8 Miserator et misericors Dominus; patiens, et multum misericors.
Prov 14:29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
Prov 15:18 Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas.
Prov 16:32 Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
Eccles 7:9 Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.
Sap 15:1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia.
Eccli 1:29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.
Eccli 5:4 Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.
Eccli 18:9 Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam.
Isa 42:14 Tacui semper, silui, patiens fui; sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul.
Osee 5:11 Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam cœpit abire post sordes.
Ioël 2:13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.
Ion 4:2 et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.
Nah 1:3 Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.
Hab 1:2 Usquequo, Domine, clamabo,et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis?
I Cor 13:4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
I Petr 2:19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens injuste.