III Reg 2:9
|
tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quæ facies ei, deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos.
|
Sap 18:4
|
Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.
|
Mt 16:21
|
Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
|
Mc 8:31
|
Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.
|
Lc 9:22
|
dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.
|
Lc 17:25
|
Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
|
Lc 24:26
|
Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?
|
Lc 24:46
|
et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die:
|
Act 3:18
|
Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
|
Act 5:41
|
Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
|
Act 9:16
|
Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
|
Act 17:3
|
adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis.
|
Phil 4:12
|
Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
|
Heb 9:26
|
alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
|
I Petr 3:17
|
Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
|