Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pastorum

Gen 4:20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
Gen 26:20 Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
Ex 2:19 Responderunt: Vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.
I Reg 21:7 Erat autem ibi vir quidam de servis Saul, in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen ejus Doëg Idumæus, potentissimus pastorum Saul.
IV Reg 10:12 Et surrexit, et venit in Samariam: cumque venisset ad Cameram pastorum in via,
Cant 1:7 SPONSUS. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
Isa 31:4 Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion et super collem ejus.
Isa 38:12 Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me. De mane usque ad vesperam finies me.
Ier 25:36 Vox clamoris pastorum et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum:
Ier 33:12 Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum.
Amos 1:2 Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam; et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli.
Soph 2:6 Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulæ pecorum;
Zach 11:3 Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis.
I Petr 5:4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.