Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

passus

Gen 31:28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem
Gen 50:15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
Num 16:40 ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.
Idc 9:41 Et Abimelech sedit in Ruma: Zebul autem, Gaal, et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari.
Ruth 4:14 Dixeruntque mulieres ad Noëmi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israël.
II Reg 6:13 Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem,
Iob 16:18 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
Sap 18:11 Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
Eccli 38:16 Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare: et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.
Mt 5:41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
Act 27:28 Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
Act 27:28 Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
Act 28:5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.
II Cor 7:12 Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis
Heb 2:18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.
Heb 5:8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam:
Heb 13:12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
I Petr 2:21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus:
I Petr 4:1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: