Sap 3:4
|
et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
|
Sap 11:5
|
Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt,
|
Sap 11:21
|
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ; sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti;
|
Sap 16:1
|
Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
|
Sap 16:16
|
Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt; novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.
|
Sap 18:1
|
Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te;
|
Lc 13:2
|
Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?
|
Act 27:32
|
Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere.
|
II Cor 7:5
|
Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnæ, intus timores.
|
Gal 3:4
|
tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa.
|
I Thess 2:2
|
sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.
|
I Thess 2:14
|
vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis:
|