Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pascet

Eccli 29:32 Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet:
Isa 40:11 Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit.
Ier 6:3 Ad eam venient pastores et greges eorum, fixerunt in ea tentoria in circuitu, pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
Ier 22:22 Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt: et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua.
Ezech 34:23 Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.
Osee 4:16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.
Osee 9:2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis:
Mich 5:4 Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ.