Gen 43:29
|
Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.
|
Gen 44:20
|
et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.
|
I Reg 15:17
|
Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israël factus es? unxitque te Dominus in regem super Israël,
|
I Reg 16:11
|
Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.
|
I Reg 20:35
|
Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo,
|
II Reg 12:18
|
Accidit autem die septima ut moreretur infans: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus: dixerunt enim: Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si dixerimus: Mortuus est puer, se affliget?
|
II Reg 12:18
|
Accidit autem die septima ut moreretur infans: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus: dixerunt enim: Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si dixerimus: Mortuus est puer, se affliget?
|
III Reg 3:7
|
Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum.
|
III Reg 11:17
|
fugit Adad ipse, et viri Idumæi de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Ægyptum: erat autem Adad puer parvulus.
|
I Par 22:5
|
Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas.
|
Prov 9:4
|
Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:
|
Prov 9:16
|
qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est:
|
Prov 21:11
|
Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
|
Isa 11:6
|
Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.
|
Isa 60:22
|
Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus, in tempore ejus subito faciam istud.
|
Ier 44:7
|
Et nunc hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Quare vos facitis malum grande hoc contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens, de medio Judæ, nec relinquatur vobis quidquam residuum:
|
Lam 2:11
|
CAPH. Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.
|
Amos 7:2
|
Et factum est, cum consummasset comedere herbam terræ, dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?
|
Amos 7:5
|
Et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?
|
Mich 5:2
|
Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.
|
Mt 18:4
|
Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.
|
Mc 10:15
|
Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
|
I Cor 13:11
|
Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
|
I Cor 13:11
|
Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
|
I Cor 13:11
|
Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
|
Gal 4:1
|
Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:
|
Heb 5:13
|
Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ: parvulus enim est.
|