Ex 2:6
|
aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait: De infantibus Hebræorum est hic.
|
Deut 1:31
|
Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.
|
I Reg 15:3
|
Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.
|
II Reg 9:12
|
Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha: omnis vero cognatio domus Sibæ serviebat Miphiboseth.
|
II Reg 12:15
|
Et reversus est Nathan in domum suam. Percussit quoque Dominus parvulum, quem pepererat uxor Uriæ David, et desperatus est.
|
III Reg 17:13
|
Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
|
Iob 5:2
|
Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
|
Isa 22:24
|
Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.
|
Ier 6:11
|
Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum.
|
Ier 49:15
|
Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines.
|
Ezech 9:6
|
senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
|
Dan 7:8
|
Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
|
Abd 1:2
|
Ecce parvulum dedi te in gentibus: contemptibilis tu es valde.
|
Mt 18:2
|
Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
|
Mt 18:5
|
Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit:
|