Gen 45:19
|
Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.
|
Ps 63:8
|
et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum;
|
Prov 1:32
|
Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
|
Prov 23:10
|
Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas:
|
Isa 33:18
|
Cor tuum meditabitur timorem: ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum?
|
Lam 2:19
|
COPH. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
|
II Mach 5:13
|
Fiebant ergo cædes juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces.
|
II Mach 8:4
|
memoraretur quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his.
|