Gen 25:22
|
Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum.
|
Gen 25:26
|
Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
|
Gen 43:8
|
Judas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere: ne moriamur nos et parvuli nostri.
|
Ex 10:24
|
Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.
|
Deut 28:50
|
gentem procacissimam, quæ non deferat seni, nec misereatur parvuli,
|
IV Reg 5:14
|
Descendit, et lavit in Jordane septies jxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
|
Iudith 7:12
|
Tunc ad Oziam congregati omnes viri feminæque, juvenes et parvuli, omnes simul una voce
|
Iob 21:11
|
Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
|
Prov 1:22
|
Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
|
Prov 8:5
|
Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.
|
Prov 14:18
|
Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
|
Prov 27:12
|
Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.
|
Ier 49:20
|
Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom, et cogitationes ejus, quas cogitavit de habitatoribus Theman: si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.
|
Ier 50:45
|
Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus, quas cogitavit super terram Chaldæorum: nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.
|
Lam 4:4
|
DALETH. Adhæsit lingua lactentis ad palatum ejus in siti; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
|
Osee 14:1
|
Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur!
|
Nah 3:10
|
Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem: parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus.
|
Nah 3:17
|
Custodes tui quasi locustæ, et parvuli tui quasi locustæ locustarum, quæ considunt in sepibus in die frigoris: sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint.
|
Mt 18:3
|
et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
|
Mt 19:13
|
Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
|
I Cor 13:11
|
Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
|
I Cor 14:20
|
Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.
|
Gal 4:3
|
ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
|
Eph 4:14
|
ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
|
I Thess 2:7
|
Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.
|