Gen 47:9
|
respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
|
III Reg 20:27
|
Porro filii Israël recensiti sunt, et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum: Syri autem repleverunt terram.
|
IV Reg 2:23
|
Ascendit autem inde in Bethel: cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende calve, ascende calve.
|
I Par 16:19
|
cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.
|
Ier 16:6
|
Et morientur grandes et parvi in terra ista: non sepelientur neque plangentur: et non se incident, neque calvitium fiet pro eis.
|