I Reg 18:11
|
et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete, et declinavit David a facie ejus secundo.
|
I Reg 19:10
|
Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa.
|
III Reg 4:33
|
Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
|
III Reg 6:18
|
Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas et cælaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
|
III Reg 6:29
|
Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes.
|
Sap 13:15
|
et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro,
|
Ezech 8:7
|
Et introduxit me ad ostium atrii, et vidi, et ecce foramen unum in pariete:
|
Ezech 8:10
|
Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domus Israël depicta erant in pariete in circuitu per totum:
|
Ezech 13:15
|
Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento: dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt eum:
|
Ezech 23:14
|
Et auxit fornicationes suas: cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,
|
Ezech 41:20
|
De terra usque ad superiora portæ, cherubim, et palmæ cælatæ erant in pariete templi.
|
Hab 2:11
|
Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.
|