Gen 28:7
|
quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam:
|
Tob 6:15
|
Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.
|
Tob 11:19
|
et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat.
|
Tob 12:3
|
Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare?
|
Prov 19:14
|
Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.
|
Sap 12:21
|
cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum!
|
Dan 13:30
|
Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.
|
I Mach 10:9
|
Et traditi sunt Jonathæ obsides, et reddidit eos parentibus suis:
|
II Mach 12:39
|
Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis.
|
Lc 21:16
|
Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:
|
Rom 1:30
|
detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,
|
II Cor 12:14
|
Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
|
Eph 6:1
|
Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.
|
Col 3:20
|
Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.
|
I Tim 5:4
|
Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
|
II Tim 3:2
|
erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
|
Heb 11:23
|
Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
|