Deut 7:16
|
Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.
|
I Reg 15:29
|
Porro triumphator in Israël non parcet, et pœnitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat pœnitentiam.
|
Iudith 2:6
|
Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi.
|
Iob 27:22
|
Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet.
|
Prov 6:34
|
quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ;
|
Eccli 13:15
|
Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis.
|
Isa 9:19
|
In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet.
|
Isa 13:18
|
sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.
|
Isa 27:11
|
In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.
|
Ier 21:7
|
Et post hæc ait Dominus: Dabo Sedeciam, regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quærentium animam eorum: et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur neque parcet, nec miserebitur.
|
Ezech 5:11
|
Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non miserebor.
|
Ezech 7:4
|
Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
|
Ezech 7:9
|
et non parcet oculus meus, nec miserebor: sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens.
|
Ezech 8:18
|
Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor: et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos.
|
Ezech 9:10
|
Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam.
|
Hab 1:17
|
Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.
|