II Reg 18:16
|
Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israël, volens parcere multitudini.
|
Sap 12:16
|
Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis.
|
Ier 51:3
|
Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus: nolite parcere juvenibus ejus: interficite omnem militiam ejus.
|
I Mach 13:5
|
Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis.
|
II Mach 5:12
|
Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare.
|