Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

parce

II Esd 13:22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
Iob 7:16 Desperavi, nequaquam ultra jam vivam; parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
Iob 14:16 Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.
Ps 18:14 et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.
Eccli 11:18 Est qui locupletatur parce agendo, et hæc est pars mercedis illius.
Ioël 2:17 Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?
II Cor 9:6 Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.
II Cor 9:6 Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.