Ex 19:11
|
Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
|
Ex 19:15
|
ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
|
Ios 8:4
|
præcepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem: nec longius recedatis: et eritis omnes parati.
|
I Reg 17:8
|
Stansque clamabat adversum phalangas Israël, et dicebat eis: Quare venistis parati ad prælium? Numquid ego non sum Philisthæus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.
|
I Par 28:21
|
Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua.
|
Iob 3:8
|
Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
|
Dan 3:15
|
nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea?
|
I Mach 3:28
|
et aperuit ærarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum: et mandavit illis ut essent parati ad omnia.
|
I Mach 3:44
|
Et congregatus est conventus ut essent parati in prælium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.
|
I Mach 3:58
|
Et ait Judas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra:
|
I Mach 4:35
|
Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam.
|
I Mach 5:39
|
et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Judas obviam illis.
|
I Mach 7:29
|
Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice: et hostes parati erant rapere Judam.
|
I Mach 12:50
|
At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium.
|
I Mach 13:37
|
Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus: et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus.
|
II Mach 7:2
|
Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges prævaricari.
|
II Mach 8:21
|
His verbis constantes effecti sunt, et pro legibus et patria mori parati.
|
II Mach 11:9
|
Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare.
|
Mt 24:44
|
Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
|
Lc 12:40
|
Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
|
Act 23:15
|
Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero prius quam appropiet, parati sumus interficere illum.
|
Act 23:21
|
tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
|
II Cor 9:3
|
Misi autem fratres: ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis:
|
I Petr 3:15
|
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
|
Apoc 9:15
|
Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum.
|