II Esd 4:16
|
Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum, et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Juda,
|
Iob 12:5
|
Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
|
Mt 22:4
|
Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
|
Lc 14:17
|
Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
|
II Cor 9:2
|
Scio enim promptum animum vestrum: pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos.
|