Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

paradiso

Gen 2:15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:
Gen 3:2 Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur:
Gen 3:8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
Gen 3:10 Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
Gen 3:23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
Eccli 24:41 ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio: ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso.
Ezech 31:8 Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei: abietes non adæquaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt æquæ frondibus illius: omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus.
Ezech 31:9 Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus, et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis, quæ erant in paradiso Dei.
Lc 23:43 Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
Apoc 2:7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.