Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

palma

Idc 4:5 Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium.
Iob 29:18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
Ps 91:13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Eccli 24:18 quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosæ in Jericho:
Ezech 41:18 Et fabrefacta cherubim et palmæ: et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub.
Ioël 1:12 Vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.