Ex 15:27
|
Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ: et castrametati sunt juxta aquas.
|
Num 33:9
|
Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta: ibique castrametati sunt.
|
Idc 3:16
|
Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmæ manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore.
|
Idc 8:6
|
Responderunt principes Soccoth: Forsitan palmæ manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes.
|
I Reg 5:4
|
Rursumque mane die altera consurgentes, invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terra coram arca Domini: caput autem Dagon, et duæ palmæ manuum ejus abscissæ erant super limen:
|
Cant 7:7
|
Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.
|
Eccli 50:14
|
sic circa illum steterunt quasi rami palmæ: et omnes filii Aaron in gloria sua.
|
Ier 10:5
|
in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene.
|
Lam 2:20
|
RES. Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta?
|
Ezech 40:26
|
Et in gradibus septem ascendebatur ad eam: et vestibulum ante fores ejus: et cælatæ palmæ erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus.
|
Ezech 40:34
|
Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmæ cælatæ in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus.
|
Ezech 41:18
|
Et fabrefacta cherubim et palmæ: et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub.
|
Ezech 41:20
|
De terra usque ad superiora portæ, cherubim, et palmæ cælatæ erant in pariete templi.
|
Apoc 7:9
|
Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum:
|