Ex 6:5
|
Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei.
|
Deut 4:23
|
Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quæ fieri Dominus prohibuit:
|
Deut 4:31
|
Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.
|
Deut 9:9
|
quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus: et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens.
|
Deut 29:9
|
Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa quæ facitis.
|
I Par 16:15
|
Recordamini in sempiternum pacti ejus: sermonis, quem præcepit in mille generationes,
|
Prov 2:18
|
et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.
|
Ier 11:2
|
Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem,
|
Ier 11:3
|
et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus
|
Ier 11:6
|
Et dixit Dominus ad me: Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens: Audite verba pacti hujus, et facite illa,
|
Ier 11:8
|
Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent, et non fecerunt.
|
Ezech 16:60
|
et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiæ tuæ, et suscitabo tibi pactum sempiternum.
|
Lc 22:5
|
Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.
|