Gen 26:31
|
surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
|
Gen 37:4
|
Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
|
I Reg 25:5
|
misit decem juvenes, et dixit eis: Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.
|
I Reg 25:35
|
Suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam, ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.
|
I Reg 30:21
|
Venit autem David ad ducentos viros, qui lassi subsisterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrente Besor: qui egressi sunt obviam David, et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice.
|
II Reg 19:30
|
Responditque Miphiboseth regi: Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam.
|
III Reg 2:6
|
Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos.
|
I Par 12:17
|
Egressusque est David obviam eis, et ait: Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis: si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet.
|
II Par 19:1
|
Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem.
|
Iudith 7:13
|
dixerunt: Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum.
|
Ps 34:20
|
Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
|
I Mach 5:25
|
Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quæ acciderant fratribus eorum in Galaaditide,
|
I Mach 7:29
|
Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice: et hostes parati erant rapere Judam.
|
II Mach 10:12
|
Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macer, justi tenax erga Judæos esse constituit, et præcipue propter iniquitatem quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.
|