Iudith 6:6
|
Ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii pœnas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas.
|
Sap 11:5
|
Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt,
|
II Mach 7:36
|
Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento æternæ vitæ effecti sunt: tu vero judicio Dei justas superbiæ tuæ pœnas exsolves.
|
II Thess 1:9
|
qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus:
|