Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ovis

Ex 22:4 Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens: sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.
Lev 7:23 Loquere filiis Israël: Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.
Lev 22:27 Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino.
Lev 22:28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis.
Lev 27:26 Primogenita, quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt.
Lev 27:32 Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino.
Num 18:17 Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.
Deut 22:6 Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis,
Ps 118:176 Erravi sicut ovis quæ periit; quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
Isa 11:6 Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.
Isa 13:14 Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
Isa 53:7 Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.
Isa 59:5 Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum.
Act 8:32 Locus autem Scripturæ, quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicus agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.