Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

otium

I Par 22:9 filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus.
Prov 12:11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
Prov 28:19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.
Ezech 16:49 Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ, sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant:
Ezech 21:23 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans: ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.