Iob 21:34
|
Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?
|
Sap 16:3
|
ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
|
Eccli 3:25
|
Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi:
|
Act 16:9
|
et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
|