Ex 33:13
|
Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc.
|
Idc 16:13
|
Dixitque Dalila rursum ad eum: Usquequo decipis me, et falsum loqueris? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson: Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terræ fixeris, infirmus ero.
|
III Reg 8:36
|
exaudi eos in cælo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israël: et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem.
|
III Reg 18:1
|
Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio, dicens: Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terræ.
|
III Reg 18:36
|
Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait: Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc.
|
Iudith 6:15
|
dicentes: Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis præsumentes de te: et præsumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias.
|
Esth 14:12
|
Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostræ, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universæ potestatis:
|
Iob 13:23
|
Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi.
|
Ps 79:4
|
Deus converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
|
Ps 79:8
|
Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
|
Ps 79:20
|
Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
|
Cant 2:14
|
columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
|
Eccli 18:21
|
Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.
|
Eccli 36:1
|
Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum:
|
Ezech 20:4
|
Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis.
|
Ezech 43:10
|
Tu autem, fili hominis, ostende domui Israël templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam,
|
Ezech 43:11
|
et erubescant ex omnibus quæ fecerunt. Figuram domus, et fabricæ ejus, exitus et introitus, et omnem descriptionem ejus, et universa præcepta ejus, cunctumque ordinem ejus, et omnes leges ejus ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant omnes descriptiones ejus, et præcepta illius, et faciant ea.
|
Dan 9:17
|
Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum.
|
Mt 8:4
|
Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
|
Mc 1:44
|
et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
|
Lc 5:14
|
Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.
|
Io 14:8
|
Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
|
Act 1:24
|
Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
|
Iac 2:18
|
Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
|