Gen 27:27
|
Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
|
Gen 29:11
|
Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit,
|
Gen 31:55
|
Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.
|
Ex 4:27
|
Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.
|
Ex 18:7
|
Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
|
II Reg 19:39
|
Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei: et ille reversus est in locum suum.
|
Tob 7:6
|
Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus,
|
Tob 11:11
|
Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio.
|
Esth 15:15
|
Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris?
|
Iob 31:27
|
et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo:
|
Mt 26:48
|
Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
|
Mt 26:49
|
Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
|
Mc 14:44
|
Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
|
Mc 14:45
|
Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.
|
Lc 15:20
|
Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
|