Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ortus

Gen 10:24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
Gen 25:4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ.
Ex 12:30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus: et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
Lev 13:2 Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.
Num 26:29 De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum.
Deut 33:2 Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.
I Reg 14:3 Et Achias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas.
I Par 2:11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
I Par 3:11 pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas:
I Par 7:23 Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset:
I Par 7:27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.
I Par 8:37 et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
I Par 9:43 Mosa vero genuit Banaa: cujus filius Raphaia, genuit Elasa: de quo ortus est Asel.
II Esd 7:59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.
Iudith 14:7 Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis, accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu.
Esth 11:11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.
Ps 102:12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Sap 5:6 Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.
Isa 60:3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
Ezech 16:4 Et quando nata es, in die ortus tui, non est præcisus umbilicus tuus: et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis.
Ion 4:8 Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat: et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere.
Nah 3:17 Custodes tui quasi locustæ, et parvuli tui quasi locustæ locustarum, quæ considunt in sepibus in die frigoris: sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint.
Heb 7:14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.