Eccli 26:21
|
Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.
|
Eccli 32:3
|
ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.
|
Isa 3:18
|
In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
|
Ezech 7:20
|
Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo: propter hoc dedi eis illud in immunditiam.
|
I Mach 1:23
|
Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat: et comminuit omnia.
|