Lev 10:6
|
Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit:
|
Num 18:5
|
Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris: ne oriatur indignatio super filios Israël.
|
Iob 31:40
|
pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job.
|
Eccles 11:6
|
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.
|
Isa 45:8
|
Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.
|
II Petr 1:19
|
Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris:
|