Num 20:24
|
Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis.
|
Ios 1:18
|
Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.
|
III Reg 13:21
|
Et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Juda, dicens: Hæc dicit Dominus: Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus,
|
III Reg 13:26
|
Quod cum audisset propheta ille, qui reduxerat eum, ait: Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini, quod locutus est ei.
|
Iob 7:11
|
Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
|
Iob 21:5
|
Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.
|
Iob 29:9
|
Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
|
Ps 38:2
|
Dixi: Custodiam vias meas; locutus sum in lingua mea: posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me.
|
Ps 118:103
|
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo.
|
Ps 140:3
|
Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.
|
Prov 30:32
|
Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
|
Sap 8:12
|
tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
|
Eccli 8:14
|
Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo.
|
Eccli 22:33
|
Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
|
Eccli 28:28
|
Sepi aures tuas spinis: linguam nequam noli audire: et ori tuo facito ostia et seras.
|
Eccli 28:29
|
Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos:
|
Ier 12:2
|
Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt, et faciunt fructum: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.
|
Io 19:29
|
Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.
|