II Par 9:8
|
Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.
|
I Mach 6:57
|
festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus: Deficimus quotidie, et esca nobis modica est; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno.
|
II Mach 2:31
|
Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori:
|
Lc 1:1
|
Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum:
|