II Reg 22:16
|
Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
|
Iob 37:12
|
Quæ lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum:
|
Ps 17:16
|
Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ.
|
Ps 18:5
|
In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
|
Ps 23:1
|
Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
|
Ps 49:12
|
Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus.
|
Ps 71:8
|
Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
|
Ps 89:2
|
Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.
|
Ps 97:7
|
moveatur mare, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et qui habitant in eo.
|
Prov 8:26
|
Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ.
|
Sap 1:14
|
Creavit enim ut essent omnia; et sanabiles fecit nationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.
|
Sap 5:21
|
Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
|
Sap 6:26
|
Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est.
|
Sap 7:17
|
Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
|
Sap 10:1
|
Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,
|
Sap 11:23
|
Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.
|
Sap 13:2
|
sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt.
|
Sap 14:6
|
Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.
|
Sap 16:17
|
Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat; Vindex est enim orbis justorum.
|
Sap 17:19
|
Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur.
|
Sap 18:24
|
In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
|
Isa 13:11
|
Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum; et quiscere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.
|
Isa 14:21
|
Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.
|
Isa 18:3
|
Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis.
|
Isa 24:4
|
Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
|
Isa 26:9
|
Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.
|
Isa 27:6
|
Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israël, et implebunt faciem orbis semine.
|
Isa 34:1
|
Accedite, gentes, et audite; et populi, attendite: audiat terra, et plenitudo ejus; orbis, et omne germen ejus.
|
Lam 4:12
|
LAMED. Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem.
|
Nah 1:5
|
Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitatores in eo.
|
Lc 2:1
|
Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.
|
Lc 4:5
|
Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,
|
Act 19:27
|
Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia, et orbis colit.
|
Rom 10:18
|
Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
|