Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

oravit

Ex 8:30 Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum.
Ex 10:18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.
Num 8:21 purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,
Num 11:2 Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis.
I Reg 1:10 cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,
I Reg 1:28 Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus, quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait:
I Reg 8:6 Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.
IV Reg 4:33 ingressusque clausit ostium super se, et super puerum, et oravit ad Dominum.
IV Reg 6:18 Hostes vero descenderunt ad eum: porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc cæcitate. Percussitque eos Dominus, ne viderent, juxta verbum Elisei.
IV Reg 19:15 et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ: tu fecisti cælum et terram.
IV Reg 20:2 Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens:
II Par 30:18 Magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase, non juxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur
II Par 32:24 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit Dominum: exaudivitque eum, et dedit ei signum.
II Par 33:12 Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum.
Esth 8:3 Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitæ, et machinationes ejus pessimas, quas excogitaverat contra Judæos, juberet irritas fieri.
Isa 37:15 et oravit Ezechias ad Dominum, dicens:
Isa 38:2 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
Dan 3:25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:
Ion 2:2 Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis,
Ion 4:2 et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.
I Mach 4:30 Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus.
I Mach 7:40 Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris: et oravit Judas, et dixit:
I Mach 11:71 Et scidit Jonathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit.
II Mach 2:10 Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum.
Mt 26:42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
Mt 26:44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
Mc 14:39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
Act 9:40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit.
Act 20:36 Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.
Iac 5:17 Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non pluret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
Iac 5:18 Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.