III Reg 8:45
|
et exaudies in cælo orationes eorum, et preces eorum, et facies judicium eorum.
|
III Reg 8:49
|
exaudies in cælo, in firmamento solii tui, orationes eorum, et preces eorum, et facies judicium eorum:
|
Tob 3:25
|
et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.
|
Prov 15:29
|
Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
|
Eccli 36:18
|
Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum,
|
Bar 2:14
|
Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt:
|
II Mach 1:5
|
Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo.
|
II Mach 10:16
|
Hi vero qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum:
|
II Mach 15:26
|
Judas vero et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt:
|
Mt 23:14
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes! propter hoc amplius accipietis judicium.
|
I Tim 2:1
|
Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus:
|
Philem 1:22
|
Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.
|
I Petr 3:7
|
Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ.
|
Apoc 5:8
|
Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quæ sunt orationes sanctorum:
|