Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

oratione

II Reg 7:27 quia tu Domine exercituum Deus Israël revelasti aurem servi tui, dicens: Domum ædificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac.
II Esd 11:17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun:
Tob 3:11 sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eum.
Iudith 6:16 Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior,
Eccli 3:4 Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.
Eccli 7:15 Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua.
Eccli 20:1 Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!
Eccli 39:7 Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur.
Eccli 39:9 et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ, et in oratione confitebitur Domino:
Eccli 51:18 Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem, quæsivi sapientiam palam in oratione mea.
Dan 9:21 adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.
I Mach 5:33 Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione.
Mt 21:22 Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
Mc 9:28 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
Lc 6:12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
Lc 22:45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.
Act 1:14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
II Cor 1:11 adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis.
Phil 4:6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
Iac 5:17 Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non pluret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.