II Par 30:27
|
Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo: et exaudita est vox eorum: pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli.
|
Tob 12:8
|
Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere:
|
Iudith 8:33
|
Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
|
Ps 34:13
|
Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
|
Ps 41:9
|
In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ.
|
Ps 87:3
|
Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
|
Ps 87:14
|
Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
|
Ps 108:7
|
Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.
|
Ps 140:2
|
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
|
Ps 140:5
|
Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum.
|
Ps 141:1
|
Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.
|
Prov 28:9
|
Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
|
Eccli 51:15
|
Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione: et exaudita est oratio mea,
|
Ier 36:7
|
si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima, quoniam magnus furor et indignatio est quam locutus est Dominus adversus populum hunc.
|
Ier 42:2
|
dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui non intuentur:
|
Lam 3:44
|
SAMECH. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.
|
Ion 2:8
|
Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.
|
II Mach 1:24
|
Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum: Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex,
|
Act 10:31
|
Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
|
Act 16:13
|
Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant.
|
Iac 5:15
|
et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.
|