II Par 34:21
|
Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine.
|
Iudith 8:31
|
ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum.
|
Iudith 8:32
|
Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël.
|
Esth 4:16
|
Vade et congrega omnes Judæos, quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.
|
Eccli 50:24
|
Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam:
|
Ier 29:7
|
Et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.
|
Bar 1:11
|
et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltassar filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies cæli super terram:
|
Bar 1:13
|
Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem.
|
Mt 5:44
|
Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:
|
Mt 26:41
|
Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
|
Mc 13:33
|
Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
|
Mc 14:38
|
vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
|
Lc 6:28
|
Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
|
Lc 22:46
|
Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
|
I Thess 5:17
|
Sine intermissione orate.
|
I Thess 5:25
|
Fratres, orate pro nobis.
|
II Thess 3:1
|
De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos:
|
Iac 5:16
|
Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.
|